Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.16 Cum deputati
tit. De iudiciis · 2 glosses
Idem Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis.Incipit Cum deputati · alleged in the gloss as de iudic., cum deputati — 2× per the register · find the allegations →
Laudabiliter exequantur
Et sic propter industriam et probitatem luebant poenam, C. deposi., supervacuam.
Nationis
Forte ideo quaerebant isti de natione istorum, ut sciretur de fama ipsorum. Nam infames consueverunt fugere loca nationis suae, 19. q. 2, duae sunt. Arg. ad hoc supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis. Et infamis non potest esse procurator vel iudex, 3. q. 7, infamis; et 3. q. 7, infames § sunt autem. Vel ideo quaerebatur ut sciretur an essent servi, quia servus in iudicio stare non potest, C. de iud., servus. Nisi in casibus ff. de iud., vix certis. Sed spretis his praesumit ius quemlibet esse dignum, nisi probetur contrarium, supra, de scrutin., ex parte; et infra, de praesump., dudum. Et praesumitur quilibet liber, ex quo apparet in possessione libertatis, 3. q. 7, infamis § tria, vers. verumtamen si servus, in fi.; et ff. de off. praet., Barbarius. Simile infra, de instit., ad decorem. Vel dic quod eo ipso quod deputaverunt se obsequio Iesu Christi, omnis tollitur irregularitas si qua fuit, arg. 19. q. 3, non licet; in Auth. de monach., in princ., coll. 1. Ideoque non sunt repellendi, quia legitimae personae praesumuntur, 11. q. 3, eorum; ff. de probation., verius; et ff. de probation., quotiens quaereretur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.