The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.9 De feriis

X 2.9.3 Licet tam veteris

tit. De feriis · 6 glosses
Idem Triburiensi Archiepiscopo.Incipit Licet tam veteris · alleged in the gloss as de fer., licet 0× per the register
Septimum diem
Vetus testamentum ad litteram praecipiebat sabbatum custodiri. Novum vero spiritualiter illud servat, primam diem pro septimana celebrando. Sicut enim carnalia sacramenta ad litteram servare non possumus, ita nec sabbatum ad litteram licet servare, de conse. dist. 3, pervenit ad me.
Maiestati
Infra, de fer., conquestus; et C. de feri., omnes dies.
Martyrum
Infra, de fer., conquestus; et de conse. dist. 3, pronunciandum.
Maioribus
Ut puta nativitatis Domini, diei Epiphaniarum, Paschatis, Ascensionis Domini et Pentecostes.
Alecia
Genus piscis est et raro et certis diebus apparet. Ideoque propter necessitatem facilius indulgetur dominicis diebus, ut captioni intendant. Sic enim propter necessitatem vel pietatem posset eodem die iudicium exerceri, infra, de fer., conquestus; et ff. de feri., solet; et ff. de feri., divus.
Ecclesiis circumpositis
Quibus propter eandem necessitatem congruam faciant portionem, et praecipue illis in quarum territorio captio facta est, quia quasi decimae praediales esse censentur, unde saltem pro decima parte eis solvant, infra, de decim., ad Apostolicae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.