Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum
X 3.1.11 Deus qui ecclesiam
tit. De vita et honestate clericorum · 1 gloss
Idem Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.Incipit Deus qui ecclesiam · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., Deus qui — 0× per the register
Professi
Arg. quod sicut in quolibet iuramento auctoritas Papae intelligitur excepta, ut supra, de rescript., constitutus, a contrario sensu; et supra, de iureiur., venientes. Ita et in professione, arg. infra, de regular., quia in insulis. Hoc verum intellige quantum ad solemnitates. Secus tamen est in his quae sunt de substantia ordinis, ut infra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Cum autem isti sunt diversarum professionum, simul non possunt esse in una ecclesia, quia dicit canon: homines diversae professionis non sociabis in uno eodemque officio, 16. q. 7, in nova. Quia quilibet se confirmare debet moribus eorum inter quod vivit, ut 41. dist., quisque. Nam ex diversitate habitus generatur scandalum, 33. q. 5, quod Deo pari. Conformabunt autem isti se in superiori habitu, sed interius ferant vestes congruentes suae religioni. Et est hic arg. pro opinione Hug. quod canonicus regularis possit fieri canonicus in ecclesia saeculari, arg. 74. dist., quorundam; et 58. dist., si quis. Sicut monachus potest esse episcopus in ecclesia saeculari, 18. q. 1, statutum. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.