The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum

X 3.1.12 Cum decorem

tit. De vita et honestate clericorum · 3 glosses
Innocentius III.Incipit Cum decorem domus · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., cum decorem 0× per the register
Monstra larvarum
Prohibitum est etiam causa ludibrii uti habitu monachali vel alio religiosi. Et graviter punitur qui hoc facit, in Auth. de sanct. episc. § ulti., coll. 9; et arg. C. de episcopal. aud., minime. Non tamen hic prohibetur repraesentare praesepe Domini, Herodem, Magos et qualiter Rachel plorabat filios suos, et caetera quae tangunt festivitates illas de quibus hic fit mentio, cum talia potius inducant homines ad compunctionem quam ad lasciviam vel voluptatem, sicut in pascha sepulchrum domini et alia repraesentantur ad devotionem excitandam. Et quod hoc possit fieri est arg. de conse. dist. 2, semel; et dist. 4, quaeris, vers. fi. Et quodlibet festum est signum et repraesentatio praeteritarum rerum, 75. dist., quod die dominico.
Festivitatibus
Scilicet sancti Stephani, sancti Ioannis et Innocentum.
Corruptelam
Turpis consuetudo potius dicitur corruptela quam consuetudo, quae citius est extirpanda, 8. dist., mala consuetudo; et supra, de consuet., cum inter; et supra, de consuet., cum venerabilis; et infra, de excess. praelat., inter dilectos.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.