The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli

X 3.10.10 Etsi membra

tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 2 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo Senonensi et eius Suffraganeis.Incipit Etsi membra corporis · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., etsi membra 1× per the register · find the allegations →
Provinciale
De quo habes 18. dist., per totum; et infra, de accusat., sicut. De concilio monachorum habetur infra, de statu monach., in singulis; et infra, de statu monach., ea quae.
Contingere
Et merito, quia quod omnes tangit ab omnibus debet comprobari, 63. dist., nullus laicorum; et 66. dist., archiepiscopus; et 8. q. 1, licet ergo; et supra, de temp. ord., si archiepiscopus, ubi de hoc; et ff. de adopt., nam ita; et ff. de minor., in causae § causa; et ff. de minor., etiam § ulti.; et ff. de iure aur. an., divus; et ff. de aqua pluv. arc., in concedendo; et in Auth. ut spons. larg. § ad hoc quoque, coll. 8. Laici vero huiusmodi conciliis interesse non debent nisi specialiter invitentur, 68. dist., Hadrianus, in fi. Vel etiam nisi specialiter tractaretur causa fidei, 96. dist. § nam. Vel nisi tractaretur de matrimonio, quia cum tales causae eos tangant, possunt interesse, 35. q. 5, ad sedem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.