Book III › tit. 3.13 De rebus ecclesiae alienandis vel non
X 3.13.10 Possessiones
tit. De rebus ecclesiae alienandis vel non · 4 glosses
Innocentius III. Archiepiscopo Montis regalis.Incipit Possessiones ad mensam · alleged in the gloss as de rebus ecc. non alien., possessiones — 1× per the register · find the allegations →
Alienare
Supra, de rebus ecc. non alien., ut super. Arg. contra 12. q. 3, episcopus. Solutio: hic prohibetur perpetua alienatio possessionum, ibi conceditur specialiter tertiarum. Vel quod ibi dicitur quod potest alienare, intelligitur de consensu capituli et si causa subest.
Monachi
Econverso bene possunt saeculares amoveri ab ecclesia aliqua, et in ea instituti regulares si episcopi diocesis consensus accesserit, dum tamen clericis alibi aeque provideatur, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2. Non tamen intelligas illud invitis clericis faciendum. Invito enim usufructario non potest proprietarius deteriorem causam eius facere etiam in meliorem statum mutando, ff. de usufruct. et habit., usuariae. Laur.
Clericis
Quia quamdiu inveniri possunt regulares, numquam ponendi sunt saeculares, infra, de relig. dom., inter quatuor.
Laicis
Hoc ideo dicit quia postquam locus factus religiosus, amplius ad saeculares usus redire non debet. Sic et de vestimentis altaris et lignis ecclesiarum, infra, de relig. dom., ad haec; et de conse. dist. 1, ligna; et de conse. dist. 1, altaris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.