Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae
X 3.36.5 Inter quatuor
tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 1 gloss
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.Incipit Inter quatuor · alleged in the gloss as de relig. dom., inter quatuor — 1× per the register · find the allegations →
Per regulares
In ecclesia regulari non potest episcopus ponere canonicos saeculares, ut hic patet, et 19. q. 3, quae semel; et 18. q. 2, pervenit; et supra, de rebus ecc. non alien., possessiones; supra, de statu monach., ea quae. Sed homines districtioris vitae sunt ibi ponendi vel alterius religionis, infra, ne cler. vel mon. saecul. neg., relatum. Dum tamen haberi possint, alias ponerentur saeculares, ut hic dicitur, quia necessitas legem non habet, supra, de consuet., quanto; et infra, de reg. iur., quod non est; et de conse. dist. 1, discipulos. Sicut et de saeculari ecclesia potest fieri monasterium, infra, de eccl. aedif., ad audientiam 2. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.