The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.25 De peculio clericorum

X 3.25.5 Si quis sane

tit. De peculio clericorum · 4 glosses
Ex concilio Toletano.Incipit Si quis sane · alleged in the gloss as de pecul. cler., si quis 0× per the register
In terra
Quae sterilis erat. Prius enim aequum est illis relinqui quorum labore ad fertilitatem redacta est, ut supra, de rebus ecc. non alien., ad aures; et C. de alluv., cum praesentibus. Vel loquitur de terra prius culta et clerico pro beneficio assignata, 16. q. 1, possessiones; et 16. q. 3, clerici. Tanc.
Obitus
Arg. quod beneficiati ab ecclesiis usufructuariis comparantur. Nam et morte finitur ususfructus, Inst. de usufru. § finitur. Similiter morte clerici, ut hic, et supra, de pignor., cum constet. Sed non per omnia comparantur clerici usufructuario, quia de terra aratoria potest hic facere vineam, quod illi non licet, ff. de usufru., quamvis; et ff. de usufru., ususfructuarius. Item usufructuarius percipiendo fructus facit suos, et inde potest testari, quod non potest clericus, infra, de testamen., quia nos; 12. q. 5, quia Ioannes. Nisi cum quodam moderamine, quod habet infra, de testamen., ad haec; et infra, de testamen., relatum est 2 § licet. Immo potius clerici possunt comparari usuariis, quibus tantum ad usum cotidianum uti licet, Inst. de usu et habit. § 1. Rich.
Proheredumve
Proheres est qui putat se heredem esse cum non sit, ff. de pet. hered., proherede; et Inst. de interdic. § adipiscendae. Vel potest appellari hic pro quolibet decedenti post primum heredem, sive pro quolibet decedente cui relinquitur aliquid.
Pro servitiis ac praestatione
Id est, pro servitiis praestitis ecclesiae, infra, de testamen., relatum est 2 § licet, quia forte poterit possessionem illam assignare alicui clerico pro beneficio, usque ad tempus vitae suae, 16. q. 1, possessiones; et 16. q. 3, clerici. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.