The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae

X 3.36.1 Nunc autem

tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 5 glosses
Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis.Incipit Nunc autem ad · alleged in the gloss as de relig. dom., nunc autem 0× per the register
Dedicanda
Id est, consecranda. Tunc enim appellatur ecclesia, sicut electus in consecratione nomen assumit episcopi. Sic monachus tunc dedicatur Deo, cum facit professionem, 27. q. 1, virginibus; et 27. q. 1, si quis sacro. Ber.
Ad cuius consignationem
Ex istis duobus, scilicet quod dicit baptizaverit et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint, apparebit ad cuius iurisdictionem debeat pertinere, 16. q. 3, licet in regulis; et 16. q. 5, possessio territorii. Et hoc videtur habere locum ubi limes certas parochias non distinguit. Sed si limes distinctus esset, non videtur esse dubitatio quis eam consecraret, nisi alter praescripsisset populum.
Terminis
Distinctis inter civitates per cives, 10. dist., lege; et 3. q. 6, haec quippe. Vel terminis novis scilicet, quoniam antiquis bene diffinitur, arg. supra, de paroch., super eo; et 16. q. 3, inter memoratos; et 16. q. 3, dilectio. Io.
Locis
Id est, proprietate locorum, quia proprietas loci non facit diocesim, 16. q. 3, licet; et 16. q. 5, possessio territorii; et 16. q. 5, si quis episcoporum. Eius ergo auctoritate consecrabitur ecclesia, qui populo haec duo sacramenta sub annua consignatione contulit. Ber.
Vocetur
Et si ei quaestio moveatur, interim in possessione defenditur, 8. q. 4, nonne; et supra, ut lite penden., a memoria; et supra, ut lite penden., laudabilem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.