The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.50 Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant

X 3.50.8 Sicut te accepimus

tit. Ne clerici vel monachi saecularibus negotiis se immisceant · 1 gloss
Innocentius III. Esculano Episcopo.Incipit Sicut te accepimus · alleged in the gloss as ne cler. vel mon. saecul. neg., sicut 0× per the register
Clericis in sacris
Sed quare isti prohibentur exercere officium tabellionatus, dum tamen abstineant a saevis scripturis sive sententiis? Dicas quod isti passim utebantur officio illo in omnibus causis in quocumque foro, ut habetur in integra. Vel verior est illa ratio, officium illud extraneum est ab officio clericorum saltem in ordine sacro, 20. q. 3, eos, quia genus negotiationis est etiam abstinendo a criminalibus, maxime si competentia beneficia habent, arg. supra, de postuland., clerici. Sed numquid in causa ecclesiastica sive spirituali coram ecclesiastico iudice possunt esse tabelliones? Videtur quod non, quia simpliciter prohibentur, unde generaliter intelligendum est, arg. 19. dist., si Romanorum; et infra, de privileg., quia circa; ff. de servitu. urb. praed., si servitus. Arg. contra supra, de probat., quoniam; 27. q. 2, multorum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.