Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.1 De Francia
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 7 glosses
Ex concilio Triburiensi.Incipit De Francia nobilem · alleged in the gloss as de spons., de Francia — 0× per the register
Lege
Id est, consuetudine.
Legibus
Id est consuetudinibus.
Francorum lege
Quam putabat esse de substantia matrimonii, arg. 30. q. 5, aliter, ubi videtur quod matrimonium omissis solemnitatibus non valeat. Sed non est verum, quia illa quae dicuntur in capitulo, 30. q. 5, aliter, potius ad solemnitates referuntur, quae tamen servandae sunt. Sed quamvis non serventur, tenet matrimonium, quia solus consensus facit matrimonium, 27. q. 2, sufficiat.
Dimissaque
Quod facere non debuit auctoritate sua, ut 33. q. 2, saeculares; 35. q. 6, multorum. Etiam si impedimentum manifestum subesset, infra, de divort., porro.
Evangelicae legis
Qua dicitur, nullus dimittat uxorem suam excepta causa fornicationis, 32. q. 1, dixit Dominus; infra, de spons., ex parte.
Poenitentia
Pro eo quod primam dimissit, et secundum duxit.
Coniuge
Scilicet, nomine, non re.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.