Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.9 Quod nobis
tit. Qui filii sint legitimi · 2 glosses
Idem Belvacensi Episcopo.Incipit Quod nobis · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., quod nobis — 0× per the register
De clandestino
Quot modis matrimonium dicatur clandestinum, dicitur supra, de clan. despon., cum inhibitio.
Fuerint
Post approbatum matrimonium ab ecclesia, servata solemnitate quae traditur, supra, de clan. despon., cum inhibitio. Quia legitimi erunt, etiam si postea matrimonium separetur iusta de causa. Secus si ante approbationem generati fuerunt de clandestino matrimonio ab ecclesia non approbato, vel non servata forma praedicta contraxerunt, quia filii non excusantur, si contra matrimonium aliquid postea probetur, ut in praedicta constitutione supra, de clan. despon., cum inhibitio. Tales ergo filii, scilicet, de clandestino matrimonio ante approbationem ecclesiae nati, post approbationem legitimi erunt, 32. q. 4, dicat aliquis; et supra, qui fil. sint legit., tanta, arg.; si postea contra matrimonium aliquid non probetur, de quibus hoc intelligitur, supra, de clan. despon., quod nobis, cuius pars haec est; et supra, qui fil. sint legit., tanta. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.