Book IV › tit. 4.19 De divortiis
X 4.19.1 Si qua mulier
tit. De divortiis · 2 glosses
Ex concilio apud Wormaciam.Incipit Si qua mulier · alleged in the gloss as de divort., si qua — 1× per the register · find the allegations →
Voluerit
Quia quantum ad hoc non impeditur, quo minus contrahere possit post mortem uxoris, cum tale homicidium directe non fuerit voluntarium, et homicidium non impedit matrimonium contrahendum, nisi in casibus 33. q. 2, interfectores; et 33. q. 2, admonere; et infra, de poenit. et remiss., qui presbyterum; nisi sint iuvenes, ut 33. q. 2, interfectores; et 33. q. 2, adolescentia; et tunc dispensative.
Insidiatrix
Licet ista mulier non fuerit consecuta effectum, nihilominus punitur quo ad legem coniugii, et est arg. quod conatus sine effectu punitur; simile 51. dist., si quis post; et de poen. dist. 1 § si quis cum telo; et supra, de bigam., nuper; et supra, de bigam., a nobis. Arg. contra supra, de spons., adolescens, cum suis concordantiis ibi positis, ubi de hoc; tamen si contraheret, teneret.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.