Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.3 Illa praepositorum
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Gregorius Duci Campaniae.Incipit Illa praepositorum · alleged in the gloss as de accusat., illa — 1× per the register · find the allegations →
De monasterio
Nota quod non debent admitti ad denunciandum, nisi illi quorum interest, ut monachi, ut hic, aut etiam patroni, 16. q. 7, filiis; aut etiam parochiani, 63. dist., vota civium; et 7. q. 1, factus est.
Dicere
Id est, accusare, infra, de accusat., ex parte; et 2. q. 4, Euphemium. Sed potius loquitur in modum inquisitionis sive denunciationis, in quo casu tenentur ad denunciandum, ut 2. q. 6, qua propter; et arg. supra, de cognat. spir., tua. Ad hoc enim quilibet tenetur, etiam si iurasset non denunciare, supra, de iureiur., quemadmodum.
Quorum interest
Scilicet fratrum suorum, 86. dist., si quid vero.
Condemnetur
Hoc semper debet continere diffinitiva sententia: condemnationem vel absolutionem, alias non tenet, 2. q. 6 § diffinitiva; et 23. q. 4, illud etiam; vel aequipollens, infra, de verb. sign., in his; et ff. de recepti., quid tamen § si arbiter. Sic et sententia quae sine certa quantitate profertur nulla est, nec in aliqua parte actorum hoc reperitur, C. de sent. quae sine cert. quant., haec sententia omnem; et C. de sent. quae sine cert. quant., haec sententia quae. Tanc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.