Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.11 Ex parte tua
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 3 glosses
Idem Vigoriensi Episcopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de accusat., ex parte — 2× per the register · find the allegations →
Alia rationabilis causa
Puta quod essent excommunicati, de except., exceptionem. Vel si essent inimici vel conspiratores, infra, de accusat., meminimus; et infra, de simon., per tuas 1; et infra, de accusat., cum oporteat; et in casu infra, de accusat., veniens, ut dixi supra, de accusat., si legitimus. Sed pro eo quod obedientiam promisit, non repellitur ab eius accusatione. In hoc enim quod malus est, non tenetur obedire ei, immo potius tenetur illum denunciare sive accusare, cum eorum intersit, supra, de accusat., illa; et 11. q. 3, non semper; et 11. q. 3, Iulianus; arg. supra, de maior. et obed., dilecti filii, in fi.; et 2. q. 7, qua propter; 10. q. 2, episcopus; 17. q. 4, quaesti. Et quia utilitatem ecclesiae procurant, debent eis expensae ab ecclesia ministrari, ut hic dicit, et infra, de accusat., olim. Et ipse abbas debet habere expensas ut se defendat usque ad finem causae.
Licet alios
Alios vero accusare non possunt nisi intersit monasterii, de licentia tamen abbatis, 16. q. 1, monachi; cum mortui sint mundo, 16. q. 1, placuit. Et non tamen humanis vocibus sed divinis mortui sunt, 2. q. 7, placuit. Funesta est eorum vox, ut ibi dicitur, id est, semper flere debet et tristes esse, 16. q. 1, placuit. Denunciare autem possunt ad poenitentiam quemlibet Christianum, quia cuilibet dictum videtur, si peccaverit in te etc., nulla facta exceptione, maxime si dicitur esse praeceptum, arg. supra, de iureiur., quemadmodum. Sed contra videtur praedictum capitulum 16. q. 1, placuit, ubi dicitur quod monasterium exire non debet monachus, sed tamquam mortuus ibi esse. Sed pone, monachus est in scholis de licentia abbatis, numquid potest accusare vel aliter agere? Respondeo: potest si eius interest, quia eo ipso quod monachus de licentia abbatis est in scholis per consequens omnia ei concessa intelliguntur, sine quibus commode non possit vivere, arg. supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam § 6; et supra, de offi. deleg., suspicionis. Tamen pro alienis debitis intercedere non posset, ut per hoc monasterium obligaret, cum hoc non intellexerit abbas, arg. supra, de fideiuss., quod quibusdam; et supra, de solution., si quorundam; nisi quantum pertinet ad propriam necessitatem, et hoc si abbas et concedat. Tanc.
Expensae necessariae
Arg. adversarium adversario compellendum in expensis providere contra se, arg. ff. de inoffic. testam., si instituta § 3; C. de Carb., carbonianum; C. de ordi. cog., si quando § 1, vers. nam si tales. Et istae expensae necessariae tantum erunt sine quibus causa explicari non potest. De expensis satis habes supra, de dolo et contu., finem.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.