Book III › tit. 3.23 De solutionibus
X 3.23.2 Si quorundam
tit. De solutionibus · 5 glosses
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.Incipit Si quorundam · alleged in the gloss as de solution., si quorundam — 3× per the register · find the allegations →
Gravare
Mutuum accipiendo et alii tradendo vel pro contrahente fideiubendo ultra, supra, de fideiuss., quod quibusdam.
Litteras
Per quas concedunt praelati, quod aliquis possit recipere pecuniam mutuo nomine suo et ecclesiae suae. Vel tradunt sigilla, ut inde sigilletur instrumentum sicut creditor voluerit dictare. Vel dic litteras seu sigilla, id est, litteras sigillatas.
Litteras seu sigilla
Arg. quod litteris praelatorum credatur, supra, de probat., post cessionem; et 11. q. 3, curae; et supra, de fide instrum., scripta; et supra, de cleri. peregri., tua nos. Et sigillo ecclesiae creditur, 73. dist., in nomine Patris, in fi. Arg. contra supra, de probat., quoniam. Sed quare dicit hic pro alienis, cum hic creditor intelligatur etc., 10. q. 2, ea enim § hoc ius, vers. et his creditor; et supra, de fideiuss., quod quibusdam; et supra, de deposit., gravis. Et sic nec nomine suo nec nomine alieno tenetur ecclesia. Ad actum referas hoc, quia sic fatigaretur ecclesia de facto et non de iure. Ber.
Non teneri
Nisi quatenus versum est in utilitatem ecclesiae, supra, de fideiuss., quod quibusdam.
Suspensum
Ipso iure. Et insuper ecclesiam ipsam reddere debet indemnem, si in aliquo gravata est, supra, de rebus ecc. non alien., si quis. Et est arg. optimum, quod si aliquis dilapidaverit ecclesiam, quod licet velit eam reddere indemnem, nihilominus removendus est. De hoc dixi supra, de elect., quod sicut, in fi. Et sicut ipso iure suspensus est, ita ipso iure videtur restitutus, cum ecclesiam reddiderit indemnem, arg. 81. dist., si qui sunt; 16. q. 7, si quis deinceps; et 15. q. 6, nos sanctorum. Sed non credo quod propter hoc sit restitutus, quia iam suspectus est et satisdatio non immutat malevolum animum tutoris, Inst. de susp. tut. § novissime; et ff. de susp. tut., suspectus; et ff. de susp. tut., quia satisdatio. Immo removendus est de facto, si administrationem non dimisit, ff. de susp. tut., suspectus. De hoc dixi supra, de offi. deleg., venerabili. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.