The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.28 De clerico non ordinato ministrante

X 5.28.2 Ex litteris

tit. De clerico non ordinato ministrante · 7 glosses
Urbanus III. Legionensi Episcopo.Incipit Ex litteris tuae · alleged in the gloss as de cleri. non ord., ex litteris 0× per the register
Manum
De qua tu habes supra, de sacram. non iter., presbyter, ubi de hoc; et 23. dist., presbyter. Quae si omissa fuerit non est ordo reiterandus, sed statuto tempore etiam supplendum, ut dicitur in decretalis praedicta, 23. dist., presbyter. Sed hic nec ordinem nec manus impositionem recipit, prout sequitur ubi dicit, ad sacerdotis officium etc.
Usurpare praesumpsit
Bene dicit, usurpare, quia non confecit, cum virtutem illam non haberet, quia solus ille conficit qui rite fuerit ordinatus, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter § 1. Arg. ad hoc 68. dist., presbyteris; et 1. q. 7, Daibertum; et supra, de iure patron., quod autem, in fi.; et de conse. dist. 1, consecrationem, in fi. Secus in deposito ut supra, de cleri. excom., si quis episcopus, dictum est.
Promoveri
Sine dispensatione, et sic punitur in eo in quo delinquit, ut supra, de immun. eccl., immunitatem, cum suis concordantiis; et ff. de fur., qui vas § qui furem. Ber.
De beneficio
Sic 50. dist., studeat; 28. dist., presbyterum.
Negotia
Quia hoc redundaret in opprobrium clericorum, cum ipse clericaliter vivere teneatur sicut depositus, 81. dist., dictum; et arg. 93. dist., diaconi, ibi: mendicat infelix etc. Et ne cogatur in cleri opproprium mendicare, supra, de renunciat., ad supplicationem.
Misericordiam
Ut ipse possit ad diaconatum redire post tempus statutum et ad beneficium si digne poenituerit. Sed numquid episcopus posset dispensare cum eo, ut saltem ad sacerdotium promoveretur post poenitentiam? Non credo, quia Papa hoc ei prohibere, ut hic. Sed dic quod potest, quia Papa hoc expresse non prohibet.
Salubrius
Ut supra, de simon., Matthaeus, in fi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.