Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.3 Si dominus
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Deodatus Papa.Incipit Si Dominus et · alleged in the gloss as de simon., si Dominus — 0× per the register
Uni
Scilicet Iudaeo sceleratissimo, cum dixit: si enim male locutus sum etc., 2. q. 7, nos si § ecce.
Non igitur
Arg. hic a minori quasi diceret: si Iudaeus qui malus est admittitur ad testimonium contra Dominum, multo fortius catholicus admittitur, ut veritatem asserat contra simoniacam pravitatem. Simile arg. supra, de elect., cum in cunctis, in princ. Ber.
Catholicus
Arg. quod quilibet catholicus admittitur ad testimonium contra simoniacum nulla distinctione facta, arg. infra, de simon., tanta. Dic ut supra, de accusat., cum P. Ergo a contrario sensu haereticus vel paganus non admittitur, quod verum est.
Exorandus
Simile 79. dist., si quis Papa, ex eo quod dicit, exorandus. Est arg. quod testes in criminalibus non compelluntur, supra, de testibus cog., dilectorum, ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.