Book V › tit. 5.35 De purgatione vulgari
X 5.35.1 Cura
tit. De purgatione vulgari · 1 gloss
Coelestinus III.Incipit Cura suscepti regiminis · alleged in the gloss as de purg. vulg., cura — 0× per the register
Aliquatenus tolerare
In nullo enim casu talis purgatio debet tolerari. Nec obstat quod possit obiici de Goliath qui pugnavit cum David, 2. q. 5, monomachiam. Quia illud fuit factum instinctu Spiritus Sancti, sicut Petrus excusatur qui geminum fecit homicidium, 23. q. 8, occidit. Et patriarchae excusantur ab adulterio, supra, de divort., gaudemus. Haec purgatio ab ecclesia reprobatur, cum Deum potius tentare videatur, infra, de purg. vulg., dilecti. Et fabricante diabolo facta est vulgaris purgatio, 2. q. 5, Mennam; et 2. q. 5, consuluisti. Unde qui in culpa non est punitur, infra, de purg. vulg., significantibus. Nam quamdiu habet homo quid faciat, non debet Deum tentare, 22. q. 2, quaeritur. Et athletae secundum leges non habent locum, C. de glad., cruenta, lib. 11.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.