The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.36 De iniuriis et damno dato

X 5.36.8 In nostra

tit. De iniuriis et damno dato · 2 glosses
Gregorius IX.Incipit In nostra et · alleged in the gloss as de iniur. et damn. dat., in nostra 0× per the register
Damnorum
Nota ergo quod differentia est inter damnum et expensas, ut hic patet, et supra, de iniur. et damn. dat., olim. Unde iuramentum super uno factum non extenditur ad aliud, cum sint diversa, puta si propter discordiam domus aliqua destructa fuerat possessio, aliqua sterilis remansit vel quia negotiari non potuit, huiusmodi danda remissa sunt et iuramento firmata. Quoddam enim damnum sive interesse dicitur circa rem, puta subtraxisti instrumenta quibus possessio ecclesiae firmatur, vel alterius teneris ad illud damnum, quod contingit propter absentiam instrumentorum, 12. q. 2, si quis de clericis; et ff. de act. emp. et vend., Iulianus, in princ. Quoddam dicitur extra rem, puta debui tibi frumentum, et quia non dedi suo tempore familia tua fame periit. Illud damnum non consequeris sed pretium frumenti vel vini, ff. de act. emp. et vend., si sterilis § cum per venditorem. Expensae dicuntur quas quis facit circa advocatos, C. de iud., sancimus. De istis expensis fit mentio supra, ut lite non cont., quoniam § in aliis; et supra, de dolo et contu., finem. Et consimiles expensae fuerunt hic quas faciebant eundo et redeundo. Vel expendendo pecuniam suam faciendo maiores expensas quam consueverunt. Ad istas expensas iuramentum non extenditur. Tamen si intellexisset de huiusmodi expensis et de his intenderunt iurare et hoc constaret, super his fieret interpretatio sicut credo. Sed hic simpliciter dictum fuit de damnis, quare ad ea tantum restringitur iuramentum. Et sic est aliud damnum et aliud expensae, sicut dicitur aliud poena et aliud mulcta, et aliud fraus et aliud dolus, ff. de ver. sig., aliud fraus.
Contribuat
Pro bono concordiae, ut hic dicit. Sic fit contributio quando iactus mercium factus est, ff. de lege Rhod. de iac., lege Rhodia; et ff. de lege Rhod. de iac., si laborante § cum in eadem; et ff. de lege Rhod. de iac., amissae. Sic ergo in casu isto aequum est fieri contributionem propter bonum pacis et concordiae, ne forte hac occasione concordia non servetur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.