Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus
X 5.38.10 Nova
tit. De poenitentiis et remissionibus · 2 glosses
Idem Valentino et Burgensi Episcopis, et Abbati de N. Cisterciensis ordinis.Incipit Nova quaedam nostris · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., nova — 3× per the register · find the allegations →
Evangelium
In matutinis sorte poterant legere Evangelium, unde etiam diaconissae appellantur, 27. q. 1, diaconissam.
Praedicare
Mulier enim nec praedicare nec docere potest, quia hoc officium extraneum est a mulieribus, nec sacra vasa contingere, 23. dist., sacratas; et 23. q., mulier; et 33. q. 5, mulierem. Immo nec laici praedicare vel docere debent, supra, de haeret., cum ex iniuncto. Nec possunt velare moniales, 20. q. 2, statuimus. Nec absolvere eas, infra, de sent. excom., de monialibus. Nec iudicare, 33. q. 5, mulierem, nisi forte aliqua nobilis hoc habeat ex consuetudine, supra, de arbitr., dilecti. Nec arbitrium in se suscipere, ut ibidem, et C. de recepti., sancimus. Nec procuratrix esse potest in iudicio, C. de procur., quod de absente; et C. de procur., alienam. Nisi forte pro patre morboso aut aetate impedito ageret, ff. de procur., feminas. Nec advocare potest in iudicio, 3. q. 7, infamis § 3. Et generaliter viri officium mulieribus est interdictum, ff. de regul. iur., feminae. Sed numquid abbatissa potest instituere vel suspendere? De hoc dictum est supra, de maior. et obed., dilecta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.