The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis

X 5.39.17 Pervenit

tit. De sententia excommunicationis · 1 gloss
Idem.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de sent. excom., pervenit 0× per the register
Arbitrio
Ala. dixit quod haec decretalis continet specialem indulgentiam. Alii dicunt quod ius commune continet ad quod ergo posita esset, 19. dist., si Romanorum. Ut officeret potius quam prodesset et in errorem duceret? Quod continet ius commune est arg. supra, in constitutione Gregorii ix in principio libri, rex pacificus. Et sic per hoc licitum est episcopis tales absolvere pro modica iniuria et levi irrogata. Et huiusmodi levis iniuria potest leviter emendari, supra, de accusat., cum dilecti; quae etiam non infamat, supra, de re iudic., cum te. Unde satis possunt episcopi beneficio huius decretalis absolvere tales ex generali concessione. Vel dicas ut Ala. quod est securius.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.