Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.39 Sicut nobis
tit. De sententia excommunicationis · 2 glosses
Idem Assuntinensi Episcopo.Incipit Sicut nobis · alleged in the gloss as de sent. excom., sicut nobis — 0× per the register
Litteras nostras
Sed videtur quod eis credendum sit, quia de nemine praesumendum est quod sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus. Et arg. contra de conse. dist. 4, cum itaque; et de conse. dist. 4, si nulla extant. Sed non est verum, supra, de offi. ord., ex parte; et 8. q. 5, quilibet; et C. de mand. princ., si quis.
Alio modo
Non tamen uno teste, quia fieret actori praeiudicium. Nec etiam sufficiunt talia indicia quae sufficiunt, supra, de cleri. peregri., inter quatuor; et supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis. Nec sufficit hic honestas personae, ut ei credi debeat, arg. 50. dist., si quis praepostera; et 8. dist., si solus. Arg. contra 97. dist., nobilissimus. Sed illud cum nulli fit praeiudicium. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.