Book I › tit. 1.22 De clericis peregrinis
X 1.22.2 Inter quatuor
tit. De clericis peregrinis · 3 glosses
Innocentius III. Constantinopolitano Patriarchae.Incipit Inter quatuor · alleged in the gloss as de cleri. peregri., inter quatuor — 3× per the register · find the allegations →
Litteris
Quas habere debet semper, 71. dist., primatus; supra, de cleri. peregri., tua nos.
Per argumenta
Non dicit per testes vel instrumenta, sed per argumenta esse probandum, quia per argumenta sive per indicia probatur aeque sicut per testes, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva, vers. nullus homicidarum; et 32. q. 1, dixit Dominus; 27. q. 1, nec aliqua; et C. de rei vend., indicia; et infra, de praesump., litteris. Vel idonea argumenta vocat sigilla episcoporum, 98. dist., transmarinos; ut supra, de cleri. peregri., tua nobis. Vel sigillum episcopi sufficit si notum sit, 71. dist., extraneo; et C. de episc. et cler., si qua per calumniam, in fi. Sed si perdiderit instrumentum, probet amissionem et tenorem ipsius, et quod sine vitio fuerit, infra, de privileg., cum olim essemus, in fi.; vel per testes, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Suscipere
Nisi ut hospites, 7. q. 1, episcopi vel presbyteri; et de conse. dist. 2, non prohibeat; et 42. dist., quiescamus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.