Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.9 Sicut Iudaei
tit. De iudaeis et sarracenis · 8 glosses
Clemens III.Incipit Sicut Iudaei · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., sicut Iudaei — 2× per the register · find the allegations →
Invitos
Hoc ideo dicit quia nullus ad fidem cogendus est, 23. q. 5, ad fidem; 45. dist., de Iudaeis. Quia si simpliciter et absolute compellantur, non reciperent characterem. Sed si conditionaliter compellantur, bene recipiunt et compellendi sunt ut fidem sic susceptam observetur, ut supra, de bapt. et eius effect., maiores § item quaeritur; 45. dist., de Iudaeis; et ff. de ritu nupt., si patre; et C. de Iuda., nullus. Ber.
Christi fidem habere
Probatio eius quod nullus compelli debet ad fidem, quia fides ex necessitate esse non debet, 45. dist., quid autem; et 45. dist., qui sincera; et 23. q. 5, ad fidem.
Sine iudicio terrenae potestatis
Nulli enim permissum est occidere vel poenam infligere nisi cui ex officio permittitur, 23. q. 5, qui malos; et 23. q. 5, miles; et 23. q. 5, cum minister. Et poena non est inferenda nisi per iudicem, 33. q. 2, interfectores § in hoc. Ber.
Bonas
Secus si malas ne deludant Christianis praecedentibus signa lamentationis, et non prorumpant in contumeliam creatoris, infra, de Iudae. et Sarrac., in nonnullis. Et ne annuatim simulatam speciem crucis exurant, C. de Iuda., Iudaeos. Sed suas festivitates more solito celebrent, 45. dist., qui sincera, ut hic dicitur; et C. de Iuda., nemo. Ala.
Coemiterium
Arg. contra ff. de sepulch. viol., sepulchra. Solutio: sepulchra hostium religiosa non sunt, ut ibi dicitur. Nec illud infringens incidit in edictum. Iudaei vero non reputantur hostes, 23. q. 8, dispar, licet sint hostes fidei nostrae, infra, de Iudae. et Sarrac., et si Iudaeos.
Pecunia
Quae in sepulchris ponenda non est, arg. ff. de rel. et sump. fun., si quis impediat § funeris causa; et 13. q. 2, non aestimus, circa medium. Tanc.
Effodere
Quod qui fecerit, sepulchri violati tenetur, ff. de sepulch. viol., praetor ait § si quis. Et secundum quosdam haec actio infamat, ff. de sepulch. viol., sepulchri violati actio infamiam. Alii dicunt quod non infamat, cum sit actio in factum, et in lege illa improprie ponitur actio. Ala.
Aut excommunicationis
Et ita videtur in optione iudicis quod istorum pro poena imponat, si non satisfecerit. Et si iuste vult satisfacere, non punitur, simile 35. dist., episcopus; et 47. dist., episcopus aut presbyter; et 92. dist., si quis presbyter. Ita est arg. quod pro quolibet peccato non debet episcopus sententiam in aliquem fulminare vel excommunicare vel deponere. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.