The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.28 De officio vicarii

X 1.28.1 Ad audientiam

tit. De officio vicarii · 1 gloss
Alexander III. Episcopo Norvicensi et G. Archidiacono.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de offi. vicar., ad audientiam 0× per the register
In diversis
Quod esse non debuit, cum pluribus servire non possit, quia dum ad utrumque festinat, neutrum bene peragit, 16. q. 1, presbyteros; et C. de assessor., nemo. Et eo ipso quod permisit se intitulari in secunda, vel postquam translatus est ad eam, perdit ius quod habuit in vicaria, infra, de concess. praeben., litteras; 21. q. 2, si quis iam translatus. Et qui beneficiatus est in una ecclesia non est idoneus ad aliam, infra, de praeben., super inordinata. Immo non solum vicariam petere non poterat, sed utrumque beneficium perdere debet, si utrumque retinere contendit, secundum moderna iura, infra, de praeben., de multa. Qui enim habet vicariam perpetuam, beneficiatus intelligitur, supra, de rescript., postulasti. Et quod curam animarum vel praelationem et consimilem recipit, prima ipso iure vacat, infra, de praeben., de multa. Et idem est si quis habet perpetuam vicariam, sicut si haberet ecclesiam intitulatam, infra, de offi. vicar., ex parte; et supra, de fil. presbyt., constitutus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.