Book I › tit. 1.28 De officio vicarii
X 1.28.6 Ex parte
tit. De officio vicarii · 2 glosses
Honorius III. Vigorensi Episcopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de offi. vicar., ex parte — 3× per the register · find the allegations →
Perpetuos vicarios
Perpetuus vicarius dicitur qui canonice a persona ecclesiae et auctoritate episcopi est institutus et certam debet percipere portionem, supra, de offi. vicar., ad haec; et infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Nec potest quis habere plures vicarias, cum habeat curam animarum tamquam vicarius et debet residere in loco, ut hic dicit, sicut nec quis potest habere plures ecclesias, infra, de cleri. non residen., quia nonnulli; et infra, de cleri. non residen., relatum; et infra, de praeben., de multa. In quibus casibus possit quis constituere vicarium, dicitur in praedicta decretali infra, de praeben., extirpandae § qui vero. Beneficia enim ecclesiarum propter officia divina constituta fuerunt, 12. q. 2, concessio; 16. q. 1, generaliter; et 1. q. 2, clerici; arg. C. de testam. milit., ne quidam; et 21. q. 3, Cyprianus.
Per subtractionem
Et sic certam compelluntur alii clerici quando necessitas vel utilitas, ut ordinentur exposcit, supra, de aetat. et qualit., quaeris. Nec habet locum distinctio quae consuevit notari, 84. dist., in princ., maxime ubi quis recipit beneficium animarum curam habens annexam sibi, indistincte debet promoveri vel privari illo officio, supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de aetat. et qualit., ut abbates; et 60. dist., per totum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.