Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.11 Causam quae
tit. De testibus et attestationibus · 1 gloss
Idem Abbati sancti L. et Priori sancti C.Incipit Causam quae · alleged in the gloss as de testib., causam quae 1 — 2× per the register · find the allegations →
Iudicibus
Sic supra, de probat., cum bonae. Sic attestationes et acta in uno iudicio recepta valent in alio, in Auth de testi. § quoniam multae, coll. 7. Et attestationes coram arbitris receptae valent coram aliis iudicibus, infra, de testib., praesentata; et C. de testi., cum apud compromissarios; et C. de recepti., cum antea, in fi. Iudex ad quem causa defertur debet habere acta omnia prioris iudicis, supra, de probat., quoniam; et supra, de probat., cum bonae. Et si testes apud primum iudicem non sunt publicati, adhuc alii possunt induci, infra, de testib., cum causam quae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.