Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.15 Cum bonae memoriae
tit. De probationibus · 4 glosses
Gregorius IX. Praeposito sanctae Mariae Magdeburgensis et Decano Misinensi.Incipit Cum bonae memoriae · alleged in the gloss as de probat., cum bonae — 5× per the register · find the allegations →
Iudices
Originalia acta semper apud iudicem sive scriptorem remanere debent, supra, de probat., quoniam. Et si causa ad alios iudices manaverit, postea illis tradere tenetur, ut hic dicit, et infra, de testib., causam quae 1. Et sic patet quod attestationes in uno iudicio receptae valent in alio, in Auth de testi. § quoniam multae, coll. 7; et C. de recepti., cum antea, in fi.; et C. de testi., cum apud compromissarios.
Proponenda
Nam si testes coram prioribus iudicibus recepti et publicati fuerant, alii non recipientur ulterius, infra, de testib., constitutus, ad fi. Instrumenta vel confessiones poterant recipere. Vel si aliqua fuissent capitula super quibus testes non fuissent recepti, super illis potuerunt testes recipere, infra, de testib., causam quae 2.
Alioquin
Id est, si non poterunt acta inveniri, tunc recipiantur probationes de novo super statu monasterii et spoliatione abbatis super quibus de lite contestata. Facta non revocabitur in dubium, immo illud confitebuntur partes. Et si testes aliqui recepti fuissent, et clausae attestationes essent coram primis iudicibus, si voluerint partes, computabuntur in numero aliorum, infra, de testib., cum causam quae, in fi.
De compositione
Ad quam iudices primo dare debent operam. Sic supra, de mut. petit., ex litteris, ubi de hoc. Et est arg. quod super re spirituali, scilicet super statu monasterii potest compositio intervenire, supra, de arbitr., cum tempore; et supra, de arbitr., contingit, ubi de hoc. Tamen hic compositionem perficere non possent, sicut nec causam diffinire, quia Papa utrumque sibi reservat.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.