The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.1 Placuit

tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Ex concilio Matercensi.Incipit Placuit sancto conventui · alleged in the gloss as de testib., placuit 2× per the register · find the allegations →
Placuit
Hoc capitulum habent quidam pro palea, 4. q. 3, placuit.
Pretio
Quorum testimonium non valet, quia pretio sunt corrupti, 4. q. 3, placuit § item in criminali; et supra, de probat., licet; et infra, de testib., sicut; 14. q. 5, non sane; et infra, de testib., quotiens; et 35. q. 6, episcopus in synodo.
Idonei
Idoneus reputabitur, ex quo per aliquam exceptionem non repellitur, quia quilibet praesumitur idoneus nisi probetur contrarium, infra, de praesump., dudum. Et edictum de testibus prohibitorium est, ut quilibet admittatur qui non repellitur, ff. de testi., testimoniorum, 1. resp.
Fideles
Quia infideles non admittuntur, ff. de testi., testimoniorum; et 2. q. 7, non potest; et 2. q. 7, si haereticus. Sic nec ad accusandum, 2. q. 7, alieni pagani; et 2. q. 7, quaerendum.
Ieiunus
Hoc de honestate dictum est, non de necessitate. Sic 22. q. 5, honestum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.