The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.2 In nomine Domini

tit. De testibus et attestationibus · 8 glosses
Gregorius Ioanni Defensori eunti in Hispaniam.Incipit In nomine Domini · alleged in the gloss as de testib., in nomine 7× per the register · find the allegations →
In nomine Domini
Haec est pars illius capituli 2. q. 1, in primis.
Vilissimi
Quibus non est credendum, 2. q. 1, in primis. Quaedam considerantur in testibus, quae his versibus notantur: conditio, sexus, aetas, discretio, fama // et fortuna, fides, in testibus ista requires.
Ne postea
Ista verba sunt in Auth de testi. § et haec vero, coll. 7.
Audire
Non est ita intelligendum, ut audiant testes cum deponunt dictum suum, cum in secreto et sigillatim sint recipiendi, infra, de testib., venerabili; C. de testi., nullum; infra, de accusat., inquisitionis § 1. Sed audire debent testes, id est, videre et audire eos iurantes, et post publicationem videre et audire dicta ipsorum potuerunt, et hoc servatur exemplo Danielis, qui secreto examinavit illos falsos testes sacerdotes, qui falsum testimonium tulerunt contra Susannam. Et hoc regulare est cum agitur in forma iudicii. Sed in Auth de testi. § et haec vero, coll. 7, unde verba ista sumpta dicuntur, dicunt doctores loqui in causa publicationis, supra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii; infra, de testib., significavit. Et tunc videtur quod adversarius possit interesse receptioni testium et ipsos testes audire per iura ista. Sed tu expone testes, id est, attestationes, ut in Auth de testi. § et haec vero, coll. 7, ubi dicit audiri attestationes et depositiones.
Noluerit venire
Tunc enim recipientur et valebunt ac si praesens esset, C. de testi., si quando. Et hoc intelligit lite non contestata, aliter non, ut supra, ut lite non cont., per totum.
Inevitabili
Si enim non potest venire iusta de causa detentus, non reputatur contumax. Et si tunc recipiantur, non valent si causam absentiae ostenderit, quia etiam sententia revocaretur, infra, de re iudic., cum Bertholdus; et ff. de damn. infect., si finita § si forte; et ff. de iud., si praetor iusserit, in fi.
Admonendus
Alias enim non valet, nisi admonitus praesens fuerit, 3. q. 9, chartae; et 2. q. 1, in primis; C. de fid. instrum., iudices. Idem est in accusatione, 3. q. 9, accusatori; et in sententia, 3. q. 9, caveat, et pluribus capitulis sequentibus. Et generaliter omnia quae adversus absentes non per contumaciam statuunter, non valent, 3. q. 9, omnia quae.
Contra legem
Praedictam, quae dicit quod adversario praesente recipi debent, C. de fid. instrum., iudices; in Auth. de fid. instrum. § et hoc vero, coll. 6; C. de legi. et const., non dubium; et 10. dist., vides; et 25. q. 2, imperiali. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.