The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum

X 2.22.5 Contingit

tit. De fide instrumentorum · 4 glosses
Coelestinus III. Abbati sancti Secundi.Incipit Contingit interdum · alleged in the gloss as de fide instrum., contingit 5× per the register · find the allegations →
Exhibere
Et nonne isti erant rei, quare ergo coguntur sua instrumenta parti alteri exhibere contra illud, supra, de probat., ex epistolae; et 4. q. 3, si testes § item in criminali, vers. qui intendit; et C. de edend., qui accusare. Sed non contradicunt illa, quia isti usuri erant in iudicio illis privilegiis. Et ideo adversario illa edere tenebantur, ff. de edend., qua quisque § edenda. Nam et actor reo, et reus actori tenetur edere omnia quibus usurus est, C. de edend., et quae. Et de hoc dicitur infra, de fide instrum., G perpetuus. Ber.
Suscitantur
Quod esse non debet. Immo potius iudex prospicere debet ne lites ex litibus oriantur, ff. de recepti., non distinguemus § quaesitum; ff. si cert. pet., quidam; et ff. de leg. 3, fideicommissa § si quis decem; et ff. de damn. infect., qui bona § ulti.; et C. de iud. apertissimi; et C. de sacro. eccl., ut inter divinum. Unde et ille qui petit sibi fieri editionem instrumentorum, iurare debet quod per calumniam hoc non faciat, ff. de edend., si quis ex argentariis § exigit; C. de testament., ex imperfecto. Ber.
Praesente iudice
Alias non tenetur. Nam coram iudice et praesente parte haec sunt facienda, arg. ff. de interrog. act., voluit § quod ait; et ff. de interrog. act., procuratore.
Illud
ff. de edend., argentarius § edi autem. Alia vero capitula non debent edi. Sic et quandoque recitetur clausula testamenti, quae alicui ingerit ignominiam, C. de testament., ex imperfecto; et ff. de testament., tabularum § 2. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.