Book II › tit. 2.9 De feriis
X 2.9.2 Quoniam in parte
tit. De feriis · 7 glosses
Alexander III.Incipit Quoniam in parte · alleged in the gloss as de fer., quoniam — 2× per the register · find the allegations →
Scriptum sit
Ergo ita servandum est, 6. q. 3, scriptum est; ff. qui et a quib. man. lib., prospexit.
Prius incipere
Dies incipit et terminatur diversis horis diverso respectu, incipit in vesperis quantum ad officii celebrationem, ut hic, et canonicam computationem fictione iuris, 75. dist., quod a patribus. Quo ad iudicium incipit in mane et terminatur in fine diei ante noctis tenebras, supra, de offi. deleg., consuluit; et in Auth. de iudicib. § sedebunt, coll. 6. Quo ad contractus media nocte terminatur et incipit, ut in decretali supra, de offi. deleg., consuluit; et ff. de feri., more. Quo ad esum carnium post coenam, de conse. dist. 3, de esu. Quantum ad observationem treugae in ortu solis, supra, de treug., treugas. Et secundum consuetudinem locorum consideratur hoc, 76. dist., utinam.
Praecipuis
Quae enumerantur de conse. dist. 3, pronunciandum; et infra, de fer., conquestus.
In secreto
Arg. contra 30. dist., si quis presbyter; et 76. dist., scire. Sed illa contraria intelliguntur cum determinatione istius.
Consuetudines
Simile 12. dist., illud; et 12. dist., illa; et 76. dist., utinam; et infra, de sepult., certificari. Et sic consuetudo cuiuslibet loci servabitur.
In octavis
Arg. contra infra, de fer., capellanus, ubi dicitur quod Pentecostes caret octavus.
Ecclesia siquidem Romana
Et sic est arg. quod consuetudo Romanae ecclesiae non est ab aliis observanda, arg. 11. dist., quis nesciat. Arg. contra 12. dist., novit; et 12. dist., non decet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.