Book II › tit. 2.9 De feriis
X 2.9.4 Capellanus tuus
tit. De feriis · 6 glosses
Clemens III. alias Coelestinus.Incipit Capellanus tuus · alleged in the gloss as de fer., capellanus — 2× per the register · find the allegations →
Statuta canonica
33. q. 4, non oportet 2.
Continuandas
Ipsi festo beati Ioannes.
Alii vero
In his vero quae ad solemnitatem spectant, diversa tenere non est peccatum, quia unaquaeque provincia abundat in suo sensu, 76. dist., utinam; et 12. dist., illud; et 12. dist., illa; et infra, de sepult., certificari; 12. dist., novit.
Quocumque tempore
Et ita quolibet tempore potest matrimonium contrahi. Sed nuptiarum solemnitas tantum his diebus, ne carnaliter coniungantur, prohibentur. Simile infra, de matr. contrac. con. int., litterae. Et secundum hoc intelligitur 33. q. 4, non oportet 1; et 33. q. 4, non oportet 2; et 33. q. 4, nec uxorem.
Consensu legitimo
Scilicet mutuo, quia solus consensus facit matrimonium, 27. q. 2, sufficiat; et infra, de spons., si inter.
Subtiliori
Subtilitas hic commendatur, sed alibi non excusat errantes in fide, 24. q. 1, schisma. Alibi etiam subtilitas perniciosa est, C. ad Trebel., sancimus; et supra, de iudic., dilecti; et supra, de iudic., examinata. Nec de apicibus iuris est disputandum, ff. mand. vel cont., si fideiussor § quaedam .
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.