Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.5 Quaesitum
tit. De rerum permutatione · 5 glosses
Urbanus III.Incipit Quaesitum est ex · alleged in the gloss as de rerum perm., quaesitum — 6× per the register · find the allegations →
Dignitatum
Et etiam divisio praebendarum, supra, de praeben., maioribus, quod est concilium Turonense de quo fit hic mentio, et 12. q. 2, alienatione.
Non possunt
Infra, de rerum perm., cum universorum; et infra, de rerum perm., cum olim, nisi hoc fieret auctoritate superioris, supra, de praeben., inter caetera, et hic prout sequitur. Ber.
Simoniae
Quia in spiritualibus vel spiritualibus annexis nulla pactio vel conventio debet intervenire, 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., cum pridem; et supra, de pact., pactiones. In spiritualibus annexis, ut est ius patronatus, supra, de iudic., quanto; et supra, de praeben., significatum. Dic ut ibi.
Episcopus
Inno. iiii dicit quod hoc verum est quando isti commutare volentes habent praebendas in diversis ecclesiis vel in eadem. Si enim est praebendae onus annexum, intelligitur hoc capitulum si sunt in diversis ecclesiis. Si autem in eadem et sine onere, tunc possunt permutare auctoritate propria, et potest esse ratio, licet ipse non assignet quae sequitur in 70. dist., sanctorum; et 74. dist., quorundam. Ber.
Uni loco
7. q. 1, mutationes; et 7. q. 1, scias; et 7. q. 1, omnis qui. Et valet interdum mutatio loci, 81. dist., valet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.