Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.7 Cum olim
tit. De rerum permutatione · 3 glosses
Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.Incipit Cum olim magister · alleged in the gloss as de rerum perm., cum olim — 4× per the register · find the allegations →
Confessus
Quae confessio ei praeiudicavit, supra, de confess., cum super; et supra, de confess., ex parte. Sed adversario non debet praeiudicari, infra, de adult., significasti; et 2. q. 5, interrogatum.
Consensum
Et sic fuit particeps simoniae, unde debuit privari dignitate illa, supra, de rerum perm., quaesitum.
Diffinitivam
Ergo in civili causa aliquae sunt partes iudicis in confitentem, similiter et in criminali, 2. q. 1, nos in quemquam. Nec obstat ff. ad leg. Aquil., perinde. Nam nullae sunt partes in cognoscendo, sed aliquae sunt in pronunciando. Io. Sic ergo patet ex hoc capitulo et supra, de rerum perm., quaesitum, quod nulli possunt de iure sua auctoritate adinvicem sua beneficia permutare, ut infra, de rerum perm., cum universorum. Et illa potest esse ratio, quia non contrahit permutationem qui rem alienam tradit, ff. de rer. perm., sicut § ulti. Et arg. ad hoc ff. de condi. caus. dat., advocationis. Sed beneficium non potest possideri tamquam proprietas, quia nullus dominium dicitur habere sui beneficii, cum quasi usurario clerici comparentur. Sed ecclesia bene potest possideri ab alia ecclesia tamquam proprietas, unde possunt bene adinvicem permutari, supra, de rerum perm., ad quaestiones. Item permutatio vicina est emptioni, ff. de rer. perm., Aristo. Et quasi successit permutationi, ff. de rer. perm., sicut. Sed spiritualia emi vel vendi non possunt, infra, de simon., querelam; et 1. q. 1, qui studet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.