Book III › tit. 3.22 De fideiussoribus
X 3.22.5 Eum pro quo
tit. De fideiussoribus · 2 glosses
Gregorius IX.Incipit Eum pro quo · alleged in the gloss as de fideiuss., eum — 1× per the register · find the allegations →
Si diu
Nota hic tres casus quibus fideiussor potest agere contra principalem debitorem, ut eum liberet a fideiussione. Primus est si diu stetit in obligatione, ff. mand. vel cont., Lucius Titius. Secundus si reus incipit vergere ad inopiam, ut ff. mand. vel cont., Lucius Titius; et C. mand. vel cont., si pro ea contra quam. Tertius si fideiussor condemnatus sit, ut in C. mand. vel cont., si pro ea contra quam. Et istos tres casus habes hic. Quartus est si hoc ab initio convenit, ut in lege praedicta C. mand. vel cont., si pro ea contra quam; et ff. de fideiussor., fideiussor pro venditore. Et ita in casibus ante solutionem potest agere fideiussor ut liberetur, arg. ff. mand. vel cont., si mandato § quotiens; et ff. commodat., si ut certo loco § rem tibi dedi. Alias non potest, quia et hoc ipsum videtur ei mandatum ut solvat et hoc promisit. Et sunt quasi duo mandata, ut se obliget et ut solvat. Unde ad utrumque tenetur, arg. ff. de condi. indeb., indebitam. Et est simile supra, de dolo et contu., cum dilecti, ubi duo intelliguntur mandata, ff. de recepti., Celsus. Et quia intempestive non debet revocare beneficium suum, ne omnino inutile fuisset, quia adiuvari nos beneficiis oportet et non decipi, supra, de commod., cum gratia; ff. commodat., in commodato § sicut. Secus est in precario, supra, de precar., precarium. Et quod dicit diu, referendum est ad arbitrium iudicis, sicut illud celeriter, supra, de loc. et cond., potuit. Ber.
Dissipare
In isto casu potest mulier petere dotem constante matrimonio, C. de iure dot., ubi, alias non potest, C. si dos const. mat. sol. fuer., si constante. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.