Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.35 Interdicimus
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 1 gloss
Gregorius IX.Incipit Interdicimus universis personis · alleged in the gloss as de decim., interdicimus — 0× per the register
Ad alienas
Istud potest intelligi de decimis laicis in feudum concessis, ut nulla persona ecclesiastica ad quam non pertinent, recipiat illas in pignus. Ut si penes laicum remaneant, citius redeatur ad ecclesiam ad quam pertinent saltem post mortem, cum in decimis non habeat locum successio, supra, de decim., ad haec. Licet succedant heredes in decimis antiquitus concessis in feudum. Et hac ratione sufficit si laicus de consensu episcopi decimas tales alii ecclesiae donaverit, supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Ecclesia vero ad quam pertinent bene potest eas in pignus recipere, quia per hoc citius rehabebit decimas suas, cum tunc non teneatur computare fructus in sortem, infra, de usur., plures; et infra, de usur., conquestus; et supra, de feud., insinuatione. Idem esset et multo fortius si laicus de facto tantum decimas retineret. Et haec fuit prohibitionis causa, ut per hoc provideretur ecclesiis ad quas istae decimae pervenire debent.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.