The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda

X 3.4.12 Tuae fraternitatis

tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 4 glosses
Idem Altissiodorensi Episcopo.Incipit Tuae fraternitatis discretio · alleged in the gloss as de cleri. non residen., tuae 1× per the register · find the allegations →
Indultum
Ab episcopo suo, supra, de cleri. non residen., relatum. Vel dic indultum a Papa.
Ad villas
In regiis enim civitatibus et non in parvis villis sive in castris iura docenda sunt, ut in proemio digestorum. Arg. contra 12. q. 2, gloria episcopi; et ff. de off. praes., sed licet.
Studiorum
Licet indeterminate dixerit studium, de meliori intelligendum est arg. supra, de iureiur., quanto. Arg. contra supra, de elect., cum nobis; infra, de censib., ex parte; ff. de regul. iur., semper in stipulationibus. Item arg. quod idem est esse minus competens et esse nullum, arg. supra, de translat., inter corporalia. Sic ff. de auct. tut., nulla; et ff. qui satisda. cog., quotiens; et ff. ad Velleia., quamvis § si convenerit. Sed sufficit si sit studium conveniens sive mediocre, ff. de aedil. edict., sciendum § illud; et ff. de aedil. edict., si quid § venditor.
Committunt
ff. de fur., itaque fullo § sed nemo; et ff. de recepti., ita demum; supra, de rescript., sedes.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.