The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum

X 3.41.5 Ex parte

tit. De celebratione missarum · 4 glosses
Idem Clericis sancti P. Magalonensis.Incipit Ex parte vestra · alleged in the gloss as de celeb. miss., ex parte 2× per the register · find the allegations →
Vino
Quaerebatur quo perfundere debet sacerdos? Respondit quod vino.
Perfundere
Manus, scilicet post perceptionem corporis et sanguinis Domini.
Totum
Bene dicit, quia vel totum recipiat vel nihil, de conse. dist. 2, comperimus.
Ne si a forte
Quia sacramenta a ieiunis sunt percipienda, 7. q. 1, nihil; de conse. dist. 5, ut ieiuni; 75. dist., quod a patribus; et supra, de temp. ord., litteras. Ideo dicit forte, quia quorundam est opinio quod quicquid admiscetur sanguini, sanguis efficitur, arg. supra, de consecr. eccl. vel alt., quod in dubiis. Et secundum illos qui perfusionem acceperit, ieiunus erit. Sed potius videtur dubitativum illud forte, et illa opinio hic evacuatur. Sed magis affirmative videtur poni, quod consuetudo interpretatur, quia sic observatur, quae est optima legum interpres, supra, de consuet., cum dilectus. Sic ponitur 33. q. 2, admonere; et supra, de procurat., tuae. Et sic est arg. quod non est ieiunus quis postquam bibit. Sed post medicinam sumptam, videtur quod nihilominus possit celebrare, quia medicina non computatur inter alimenta, ff. de penu leg., non omne. Sed post medicinam sumptam videtur quod nihilominus possit celebrare, quia medicina non computatur inter alimenta, ff. de penu leg., non omne. Sed non est verum, quia si non debet post perfusionem, multo minus post medicinam, quia in honorem tanti sacramenti, prius sumi debet corpus et sanguis Domini, de conse. dist. 2, liquido; et 7. q. 1, nihil. Et antequam cibus digestus sit, corpus Christi sumi non debet, de conse. dist. 2, tribus. Quod si conficeret sacerdos post aliquem cibum vel potum sumptum, male faceret, tamen conficit, de conse. dist. 2, liquido. Hug. dixit contrarium super decreto illo 75. dist., quod a patribus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.