Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.6 Cum Marthae
tit. De celebratione missarum · 42 glosses
Idem I. quondam Archiepiscopo Lugdunensi.Incipit Cum Marthae · alleged in the gloss as de celeb. miss., cum Marthae — 16× per the register · find the allegations →
Mysterium
Istud est verbum de quo quaesivit, scilicet quis adiecit illud in canone missae.
Plus dixisse
Arg. 2. q. 5, consuluisti; supra, de translat., inter corporalia. Sed hoc cum ratione est additum, 33. q. 2, quos Deus; et infra eodem capitulo § ex eo, in fine.
Alia duo
Scilicet elevatis oculis in caelum, et aeterni testamenti prout sequitur.
Multa
Multa enim servat ecclesia quae ab Apostolis non sunt tradita, quae tamen cum sint longa consuetudine approbata, non sunt minoris auctoritatis, ut 11. dist., ecclesiasticarum; 12. dist., illa.
Beatius est dare
16. q. 1, praedicator, quia dando placet homo accipiendo displicet. Unde versus: temporibus nostris quicumque placere laborat // det capiat quaerat plurima pauca nihil.
Abortivo
Paulus appellat seipsum abortivum, quia sicut foetus abortivus cum labore et angustia et attractione ad lucem attrahitur, ita Paulus cum attractione venit ad fidem, 23. q. 4, displicet; et 23. q. 4, quia nos.
Sunt omissa
Nam quod legibus omnium est, supplendum est a iudice, ff. de testi., quaesitum; et supra, de elect., cum nobis. Et Dominus quandoque diminute dixit, 16. q. 7, et haec diximus. Et ipsius facta supplemus et contraria suis factis facimus. Et iuste per usum ecclesiae diu factum, ad hoc ut iustum praesumi debeat, de conse. dist. 2, liquido. Et sufficit quod aliquid sit diu servatum, ad hoc ut praesumi debeat, vel Apostolum vel alium iustum auctorem habuisse, 11. dist., ecclesiasticarum; 12. dist., illa.
Probabilius
Nota arg. quod ex quo quandoque levavit, quod postea levaverit, 1. q. 1, iudices, in fi. Et est arg. ex eo quod quis facere consuevit, 28. dist., quia sunt culpae; infra, de pignor., illo; ff. de usuri., qui semisses, 1. resp.; ff. de trit. vin., ex usu; ff. de penu leg., dominus Sticho § testamento; ff. de instruc. vel instrum., cum de lanionis § asinam; et ff. de leg. 1, si servus plurium § si numerus nummorum; et ff. de Maced., inter § quod dicitur. Io.
Et aeterni
Hic ostendit quare adiectum fuit et aeterni. Ber.
Immobile perseverat
C. de sacro. eccl., habeat unusquisque; C. de testament., quoniam indignum; 13. q. 2, si fur.
Non valet
Ambulatoria enim est voluntas defuncti usque ad supremam vitae exitum, ff. de adimen. leg., quod si iterum; ff. de donat. inter vir. et uxor., cum hic status § poenitentiam; et C. de codicil., cum proponatis; et C. qui testam. fac. pot., si quis. Unde potest mutari testamentum, etiam si pactum intervenerit ne possit mutari, C. de pacti., pactum quod dotali. Etiam si fuerit per principem confirmatum, arg. C. de testament., omnium, quia nemo hanc legem sibi dicere potest, ut a priori testamento sibi recedere non liceat, ff. de leg. 3, si quis in principio, 1. resp.
Dicentes
de conse. dist. 2, ego Berengarius.
Sanguinis veritatem
De corpore Christi tres sunt opiniones. Una dicit quod illa substantia quae prius fuit panis et vinum, postea fit corpus et sanguis Christi, de conse. dist. 2, panis in altari; et de conse. dist. 2, quia corpus. Secunda tenet quod substantia panis et vini desinit esse, et tantum accidentia ipsorum remanent, scilicet sapor et pondus, et sub illis accidentibus est corpus Christi. Et hoc approbatur supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter. Tertia dicit quod remanet substantia panis et vini et sub eadem specie est corpus Christi. Io.
Exemplum
de conse. dist. 2, non oportet; et de conse. dist. 2, nos enim; et de conse. dist. 2, forte dicas; et de conse. dist. 2, in quibus; et de conse. dist. 2, mortuus est.
Sacramentum
1. q. 1, multi saecularium; de conse. dist. 2, sacrificium.
Veritas
Sicut ipsi haeretici dicunt.
Mysterium fidei
de conse. dist. 2, forte dicas; et de conse. dist. 2, in quibus; et de conse. dist. 2, semel mortuus. Et hic ostendit quare dicatur mysterium.
Sacramentum
Id est, sacrae rei signum, de conse. dist. 2, sacrificium.
Secundum est sacramentum
de conse. dist. 2, hoc est quod dicimus; et de conse. dist. 2, dupliciter.
Sed primum
Scilicet forma panis et vini est sacramentum geminae rei, id est, corporis Christi et unitatis. Et ita est figurans tantum.
Secundum
Id est, corpus Christi est sacramentum, scilicet unitatis, et est res sacramenti, scilicet specierum panis et vini. Et ita est signans et signatum.
Tertium
Scilicet unius est res sive signatum gemini sacramenti, id est, duorum sacramentorum praecedentium, id est, corporis Christi quod est sacramentum unitatis, et specierum panis et vini, quae sunt sacramentum corporis Christi. Et ita istud tertium est tantum signatum per illa duo sacramenta: species panis et vini et corpus Christi. Primum vero est tantum sacramentum signans. Secundum est signans et signatum. Tertium est signatum tantum.
Credimus
Concludit ex praemissis solutionem principalis quaestionis. Et de hoc habes 11. dist., ecclesiasticarum.
Illa duo
Sacramenta quae fluxerunt de latere Christi, scilicet aquam et sanguinem, infra, de celeb. miss., in quadam.
Veritas
Id est, caro et sanguis.
Et figura
Id est, species panis et vini.
Transsubstantiatur
Ita quod desinit ibi esse aqua et vinum.
Physici
Qui dicunt quod aqua et vinum non commiscentur per minima, id est, non ita quod inseparabilia sint, sed talis separatio impossibilis vel difficilis videtur, postquam bene admixta sunt, arg. ff. de acq. rer. dom., adeo § cum quis; et de conse. dist. 2, cum omne, vers. ulti.
Praeterea potest dici
Haec est tertia opinio.
Transit
Contra istos est, quia si quis sumpserit hanc aquam cum sanguine, iam non erit ieiunus, et ita illa die non poterit conficere, supra, de celeb. miss., ex parte. Sed contra de conse. dist. 2, relatum; et supra, de celeb. miss., consuluisti; et supra, de celeb. miss., ex parte.
Accidentibus prioris
Licet logici dicant quod accidentia non possint permutare subiectum, quod verum est secundum naturam. Sed hic natura cedit miraculo, ut littera dicit.
Processisse et infra
Sub hoc infra ponitur alia opinio quae ponitur in antiqua compilatione, quae est infra, de celeb. miss., in quadam.
Illa probabilior
Numquid hoc diffinit ut Papa nobis prohibens alias opiniones, an ut doctor ut non imponat nobis necessitatem? Eius ergo opinio est amplectanda, ut supra, de fer., capellanus. Et tamen non videtur aliquam reprobare, supra, de restit. spol., litteras.
Cum vino
Id est, vinum aquaticum. Non enim transeunt duo in sanguinem, sed vinum quod aquam sibi incorporavit. Et ita expone aquam cum vino, id est, compactum vel compositum ex eis. Haec expositio est secundum illam opinionem quae asserit quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, et illa probabilior est, ut dicitur hic.
Eluceat
Alias elucescat. Ber.
Populi multi
de conse. dist. 2, cum omne; et de conse. dist. 4, proprie.
Suscepit ipse
de conse. dist. 2, in Christo patri.
Leonis
Quia olim orabatur pro ipso. Hodie ipse orat pro nobis, et ita mutatum est.
Codices
Id est, libri missae, alias littera oratorii.
Iniuriam
Quasi diceret superfluum. Simile supra, de maior. et obed., legebatur.
Idem est ratione
Arg. ubi eadem est ratio, debet esse idem ius, ff. ad leg. Aquil., illud. Aequitatis enim ratio similia iura suadere videtur, C. ad leg. Falc., cum certum; et supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, ubi de hoc.
Investiget
Sed quare Papa ponit hunc casum in hanc dubitationem, utrum habeat locum hic illa distinctio vel non, cum Augustinus dicat quod non pro valde malis propitiationes sunt, 13. q. 2, tempus. Forte ideo, quia dubium est qui mediocriter mali appellantur. Si enim illi tantum appellantur mediocriter mali qui non decesserunt in aliquo mortali peccato, sed tantum in venialibus peccatis, sed hoc idem est quod mediocriter boni. Si autem appellat illos mediocriter malos qui decesserunt in aliquibus mortalibus peccatis, non tamen valde magnis, obstat 13. q. 2, pro obeuntibus, ubi dicitur quod pro nullo est orandum qui decesserit in mortali peccato. Item si preces valent pro illis qui decesserunt in mortali peccato. Pone quod aliqualiter eleemosynae et orationes valeant ad tollendam partem illius poenae, secundum hoc possunt tot orationes et eleemosynae fieri, quod poena tollatur tota, et ita damnatus salvabitur. Ad hoc posset dicit quod mediocriter mali dicuntur qui mortalia commiserunt peccata licet levia, et in quibus non est necessaria inscriptio, ff. de accusation., levia. Et in quibus procurator constitui potest, ff. an per al. caus. app., quaeri. Et secundum hoc dicas quod si unus denarius aliquantam partem poenae tollat sive quartam sive tertiam, secundus tollat tantum. Tantum dico in proportione, sed non in quantitate. Secundum hoc etiam si totus mundus effunderetur, semper aliquid remaneret. Idem potest dici de indulgentiis quae fiunt in dedicationibus ecclesiarum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.