The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.24 Dilectus

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 2 glosses
Idem Vercellensi Episcopo.Incipit Dilectus filius R. · alleged in the gloss as de spons., dilectus 1× per the register · find the allegations →
Copulavit
Ignorans quod ille esset furiosus. Ber.
Furore
Si tempore contracti matrimonii taliter laborabat, non fuit matrimonium, 32. q. 7, neque furiosus. Simile supra, de regular., sicut tenor. Si tamen tempore sanae mentis contraxit, durat, ut in 32. q. 7, neque furiosus; quia enim retinet dignitatem, ff. de statu hom., qui furere; et ff. de sponsal., furor. Et retinet filios in potestate, ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, patre furioso. Sed quomodo potuit hoc esse, quia si quando mulier ista contraxit, laborabat illo furore, stulta sunt. Sed hoc non est versimile, quod aliqua cum tali contrahere. Sed si tunc non laborabat furore, tenuit matrimonium, unde adveniente furore non dissolvitur. Ergo non debent isti separari, quia initium considerandum est, ut 32. q. 7, hi qui; et 32. q. 7, neque. Potest dici quod ille tempore contractus erat furiosus, et pater iste et filia ignorabant illum furiosum. Saepe enim furiosi sunt constituti in conspectu umbratae quietis, ff. de acq. poss., quod meo § si furioso; nec tamen sunt mentis sanae, licet videantur. Et si tunc mulier ista cum eo contraxit, non tenuit matrimonium, et si hoc probaverit, separabuntur. Et qui tali furioso tradit possessionem, non transfert eam in ipsum, nec adipiscitur possessionem, sed tradens eam perdit. Sufficit enim si existimat se transferre, ff. de acq. poss., quod meo § si furiosos. Quandoque tamen furiosus per dilucida intervalla redit ad sanam mentem, et tunc si contrahat, tenet, arg. 7. q. 1, quamvis; et 3. q. 9, indicas; et ff. de off. praes., divus; et C. de curat. fur., si furioso. Sed pone quod mulier contrahat cum furioso, si consentiat in eum postquam reversus est ad sanam mentem, numquid est matrimonium? Videtur quod sic, infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., propositum; et infra, de eo qui dux. in matr. quam pol. per adult., veniens; et infra, de coniug. serv., proposuit. Io. dixit quod non est matrimonium, quia ibi non fuit consensus, 30. q. 2, ubi non est; ff. de ver. oblig., stipulatio non potest. Verum est quod dixit Io., si referas te ad primum consensum. Tanc. dixit quod est matrimonium, quod intellige non ex tunc, ut referas te ad primum, sed ut ex nunc ex novo consensu. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.