Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.11 Pervenit
tit. Qui filii sint legitimi · 1 gloss
Idem.Incipit Pervenit sane ad · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., pervenit — 0× per the register
Si est ita
Arg. contra supra, qui fil. sint legit., causam quae 2; ibi mandatur inquiri de matrimonio post mortem coniugum; hic autem videtur denegari. Ala. dicit quod hic lapsum erat quinquenium a morte coniugum, ibi non; arg. ff. ne de stat. def., de statu; et ff. ne de stat. def., non esse; et C. ne de stat. def., si is qui, et per totum. Vel hic mater dicebatur nata de non legitimo matrimonio impediente statu, unde post mortem quaeri non debet. Sed hoc est divinare. Unde dicimus quod ex quo constat matrimonium in facie ecclesiae contractum, et bona fide filii legitimi sunt, ut hic. Et ideo dicit, si est ita quod legitime contractum sit, et haec mulier probare debet, et sic intelligitur quod dicitur. Sed ibi non constabat de matrimonio, quia dicebatur quod Agatha nata fuit eo tempore, quo Anelina mater eius habebat alium virum. Et hoc adversarius probare debebat, ut supra, qui fil. sint legit., causam quae 1. Et hic non negatur quin alia pars possit probare contrarium si voluerit. Unde si nihil probat, eo ipso quod parentes istius in facie ecclesiae contraxerunt, et approbante ecclesia simul fuerunt usque ad mortem, praesumitur legitimum matrimonium inter eos, quare filii legitimi sunt habendi, quousque contrarium ostendatur. Aliud contrarium fortius signatur, supra, qui fil. sint legit., lator; et supra, de ord. cognit., tuam. Ibi ille qui opponit adversus legitime natum, debet hoc probare, hic contra, quod videtur iniquum. Potest dici quod hic non constabat de matrimonio parentum istius viduae, nec erat communis opinio quod illi fuissent legitime coniuncti. Et ideo mulier debet probare narrationem suam. Unde dicit Papa, si est ita, arg. ad praedicta, infra, qui fil. sint legit., per tuas.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.