Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi
X 4.17.15 Gaudemus
tit. Qui filii sint legitimi · 2 glosses
Idem Episcopo Tib.Incipit Gaudemus · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., gaudemus — 1× per the register · find the allegations →
Coniunctionibus
Scilicet, paganorum sive Iudaeorum ad fidem postea conversorum, ut supra, de cons. et affin., de infidelibus; et infra, de divort., gaudemus, cuius pars haec est.
Opinionem
Talis opinio non legitimat, sed praestat occasionem legitimandi, arg. supra, qui fil. sint legit., ex tenore; et supra, qui fil. sint legit., per venerabilem; et ff. de ritu nupt., qui in provincia. Sed numquid est matrimonium inter tales? Videtur quod sic, 26. dist., deinde opponitur; et supra, de cons. et affin., de infidelibus. Solutionem collige infra, de divort., gaudemus, cuius haec est pars, et decisa videtur ante illum § qui autem, etc., ut praecedat sermo de coniunctis cum secundis, post divortium factum adhuc viventibus repudiatis, in quibus non est matrimonium, ut ibi dicitur. Filii tamen eorum reputantur ab ecclesia legitimi utilitate publica suadente, ut alii facilius convertantur. Sed si intelligatur de filiis illorum, de quibus dicitur in principio illius capituli gaudemus. Tunc planum est, quia inter illos est matrimonium, ut ibi patet. Et sic deciditur ante § quia vero; quod potius credo, et filii talium legitimi sunt.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.