Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum
X 4.2.3 Puberes
tit. De desponsatione impuberum · 4 glosses
Isidorus.Incipit Puberes a pube · alleged in the gloss as de despon. impub., puberes — 8× per the register · find the allegations →
Pudentia
Id est, pudore quem patiebantur inspicientes, et inspecti in patribus sive membris pudendis, ut Inst. quib. mod. tutel. fin., circa princ.
Quatuordecim annos
20. q. 1, illud; et supra, de regular., ad nostram.
Tardissime
Quid si iste qui iam complevit quatuordecim annos, talis appareat, quod nullo modo possit generare, et contrahat, numquid tenet matrimonium? Dicunt quidam quod tenet matrimonium. Contrarium credo, quia nec est pubes, ut infra, dicitur. Nec in eo reperiuntur tria bona matrimonii, quae sunt fides, proles, et sacramentum, 27. q. 2, omne itaque. Iste non est talis, qui possit habere prolem, quod etiam satis patet per litteram sequentem. Arg. contra infra, de despon. impub., de illis 2.
Ostendit et generare
Ergo pubertas ex vigore naturali, non ex annorum numero comprobatur, quod verum est quo ad matrimonium contrahendum, ut dixi infra, de despon. impub., de illis 2; et infra, de despon. impub., tuae nobis, ubi malitia supplet aetatem. Ex quibus etiam probatur, quod matrimonium consideratur ex pubertate tantum, et non ex annorum numero, quo ad tutelam vel curam aetas annorum tantum consideratur, C. quan. cur. vel tut. esse des., indecorum; Inst. quib. mod. tutel. fin., in princ. Sed quo ad matrimonium bene inspicitur mulier, et etiam vir, an sint apti ad matrimonium, 27. q. 1, nec aliqua; et supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.