The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.21 De secundis nuptiis

X 4.21.5 Cum secundum

tit. De secundis nuptiis · 4 glosses
Innocentius III. P. nobili mulieri.Incipit Cum secundum Apostolum · alleged in the gloss as de secund. nupt., cum secundum 3× per the register · find the allegations →
Cui vult
Sic 7. q. 1, sicut alterius; et supra, de secund. nupt., super illa.
Legalis infamiae
Quam inflixit lex ei, quae nubit infra annum, ne turbaretur sanguis et de prole dubitaretur, C. de repud., consensu § si vero; ff. de his qui not. infam., liberorum § et si. Et nota quod canones isti non solum talem mulierem liberant ab infamia, sed omni poena quam exprimit lex, C. de secun. nupt., si qua mulier; et C. de secun. nupt., authen. hisdem poenis; et in Auth. de restitut. et ea quae par. § secundum vero, coll. 4. Quae virum suum ita velociter dehonestavit, ut appareat etiam eo vivente, eam non caste vixisse, ut ibi dicitur. Et ideo perdere debet quicquid ex liberalitate viri ad eam potuit pervenire, nec ecclesia in hoc potuit poenam illam tollere, quia quandam ingratitudinem videtur mulier commisisse, arg. supra, de dona., propter. Nec est hoc contra Apostolum, supra, de divort., gaudemus.
Concessa sibi tamen ab Apostolo
Quam alicui auferre non possumus, 28. dist., de his. Beneficium enim iuris nemini est auferendum, 5. dist., ad eius vero; ff. de re iud., si se non § si quis condemnatus. Et beneficium principis latissime interpretandum est, ff. de constit. princ., beneficium. Et sic ad omnes mulieres hoc beneficium extenditur.
Cum in his
Scilicet, matrimoniis contrahendis in quibus sacrae leges sacros canones imitantur, in Auth. quom. oport. episc. § sed neque effusas, coll. 1; et in Auth. ut cler. apud prop. episc. § si vero ecclesiasticum; et supra, de iudic., at si clerici; et in Auth. de eccl. titul., circa princ., coll. 9.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.