The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.18 De furtis

X 5.18.5 Ex litteris

tit. De furtis · 6 glosses
Alexander III. Cremonensi Episcopo.Incipit Ex litteris tuis · alleged in the gloss as de furt., ex litteris 0× per the register
Sponte
Arg. quod mitius agitur cum sponte confesso quam cum convicto, 50. dist., presbyterum; 12. q. 1, non dicatis.
Satisfecerit
Aliter poenitere non potest, dummodo possit satisfacere, 14. q. 6, si res aliena; et supra, de homic., sicut dignum § eos; et infra, de usur., cum tu.
Infamia
Facti quae gravat opnionem, ff. de obseq. praest., honori. Et a promotione repellit, 81. dist., tantis; et 33. dist., laici; et supra, de accusat., omnipotens.
Post peractam
Quia iam incipit esse, quod non fuit, 50. dist., ferrum; et 50. dist., cum exaudiero.
Poenitentiae
Promovere
Etiam de iure communi, cum peccatum sit occultum, supra, de temp. ord., quaesitum. Et praecipue secundum illos qui dicunt quod peccatum occultum non reddit hominem irregularem. Secundum alios qui dicunt contrarium, loquitur capitulum istud de dispensatione.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.