The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum

X 5.31.14 Dilecta in Christo

tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 2 glosses
Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.Incipit Dilecta in Christo · alleged in the gloss as de excess. praelat., dilecta in Christo 0× per the register
Nec sint unum corpus
Nota quod qui non sunt de uno collegio vel etiam de una societate non dicuntur unum corpus, ut hic patet, quia clerici isti erant clerici Iotrensis ecclesiae deservientes ibidem, qui non dicuntur facere collegium, sed sunt ibi beneficiati licet omnes subessent abbatissae. Unde non sunt unum collegium sive unum corpus, nec possunt constituere unum procuratorem sive actorem pro aliqua causa, ff. quod cui. univ. nom., neque societas § quibus autem. Illi ergo soli faciunt unum corpus qui sunt in uno collegio vel societate, ut lex praedicta. Unde nota quod corpus multis modis dicitur. Omnes enim fideles possunt appellari unum corpus sive una ecclesia per fidem et caritatem sive perfectionem gratiae, supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus; cuius caput est Christus, 3. q. 4, Engeltrudam. Ita quod alter alterius onera portet, 50. dist., ponderet. Item collegium sive universitas dicitur unum corpus cuius praelatus dicitur caput, supra, de his quae fi. a prael., novit. Et tale corpus potest habere sigillum, supra, de appell., significavit; et 73. dist., in nomine, in fi.; et actorem et arcam omnem, ut ff. quod cui. univ. nom., neque societas. Sed cum isti clerici taliter non fuerint unum corpus, sigillum commune habere non debeant, ut hic patet. Item unum dicitur corpus quod uno clauditur spiritu, ut homo, lignum, animal. Aliud dicitur corpus quod habet partes integrales seu cohaerentes, ut domus. Aliud quod habet partes distantes, ut grex, populus, collegium, ff. de usucap., rerum mixtura. Si enim petisti in iudicio corpus quod habet partes integrales ut domum, ut succubuisti, si postea petas aliquid de domo, puta coementa vel lignum, puta cum fuerit dissolutum a domo, non obstat exceptio rei iudicatae, ff. de excepti. rei iud., si quis cum totum § item si quis fundum. Si vero petas totum corpus quod habet partes distantes, puta gregem, et succubuisti, si postea petas aliquod caput de grege, quod fuit ibi, obstat exceptio. Si vero non erat ibi, non obstat, ff. de excepti. rei iud., si cum argentum § 1. Item episcopus cum capitulo suo facit unum corpus cuius ipse est caput, sed cum clero civitatis vel diocesis non dicitur facere unum corpus, supra, de testamen., requisisti § secus; et infra, de verb. sign., cum clerici. Sic abbatissa ista cum clericis ecclesiae Iotrensis, licet ipsa sit caput, non facit unum corpus.
Inhibeatis
Sed quare prohibetur istis habere sigillum, cum quilibet possit habere sigillum? Ratio quare iam reddita est superius, quia cum isti non essent unum corpus, volebant facere sigillum commune tamquam essent unum corpus sive collegium, et per hoc videtur fieri praeiudicium abbatissae cui suberant, quasi quod per se forte expedirent negotia, quae sub ipsa vel auctoritate ipsius tractari debebant, quia et hoc praemisso aliud attentarent in praeiudicium monasterii. Sed si quilibet rector per se vel cum collegio suo vellet habere sigillum, non prohiberetur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.