The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.4 Dilecti

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 3 glosses
Idem Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.Incipit Dilecti filii fratres · alleged in the gloss as de privileg., dilecti 1× per the register · find the allegations →
Non vultis
Unde possunt conveniri, quia iustitiam facere nolunt, 23. q. 2, Dominus; et in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest. § penulti., coll. 8; et in Auth. ut divin. iuss. subscr. hab. glor. quaest. § ulti., coll. 8; et 23. q. 5, administratores. Et sic iudex facit litem suam propter dolum suum et etiam propter alias culpas, ut ff. de iud., filiusfamilias.
Contemnentes
Arg. contra iudices qui probationes diligenter non attendunt, arg. 30. q. 5, iudicantem.
Decurtabimus
Non enim sunt ei sua iura servanda, qui ius alienum violare non metuit, 73. dist., ubi; et 25. q. 2, sic decet; et supra, de mut. petit., ex litteris; et supra, de mut. petit., prudentiam; et arg. 95. dist., esto subiectus. Et quod quisque iuris in alterum statuit uti debet eo, supra, de consti., cum omnes. Et ecclesiasticus ordo confunditur si cuilibet ius suum non servatur, 11. q. 1, pervenit. Inspiciantur ergo privilegia istorum, et secundum quod ibi continetur ita observetur, infra, de privileg., porro. Et ita tamquam contemptores et negligentes punientur. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.