The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.8 Qui ex timore

tit. De regulis iuris · 2 glosses
Augustinus.Incipit Qui ex timore · alleged in the gloss as de reg. iur., qui ex timore 1× per the register · find the allegations →
Qui ex timore
Scilicet servili, quoniam filialis timor bonus est et potest introducere caritatem, de poen. dist. 2, sicut seta. Unde qui timore poenae servit non amore iustitiae, non ducitur spiritu Dei. Unde dicitur: timor non est in caritate, scilicet servilis, 23. q. 6, iam vero § ex his.
Iam non facit
Arg. quod non dicitur factum, quod legitimum non fit, 23. q. 1, pudenda; et 22. q. 2, faciat homo. Arg. supra, de iure patron., quod autem; et supra, de regular., ad nostram. Item habes hic arg. quod qui invitus servit, rem et meritum perdit et ideo indignus praemio fit, 23. q. 6, iam vero § ex his, vers. princ. Et talis obedientia vel nulla vel minima est, 8. q. 1, sciendum. Ergo per contrarium qui invitus offendit, non est ei imputandum, arg. ff. de bon. libert., qui cum maior § si libertus; et ff. fam. ercis., qui erat heres. Idem est etsi clericus invitus ferat testimonium contra ecclesiam suam, quod ei non sit imputandum, secus si sponte advocet contra ipsam, supra, de postuland., cum sacerdotis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.